라틴어 문장 검색

Siquidem tu, cui nix capitis credi compellit, quando referebas de ea, quae nunc est incorruptione regis, quidam diligentius requisivit utrum haec ita esse possent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:4)
XVI. Sed et beatae memoriae Theodredus, eiusdem provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum praerogativam Bonus appellabatur, quod de incorruptione sancti regis diximus tali ordine est expertus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:1)
XIX. Sed de hoc sancto martyre estimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua, quandoquidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt extollant catholici patres suae relationis indiculo de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes, quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:1)
Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:16)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:13)
Unico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad vasa illa compluria gestanda praedestinarant, quae domini regiones plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:5)
Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:13)
Veniet, veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat et immortali-tatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:1)
conceptumque excute foedus placitum, animo praedestinatum, ut fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1581)
Deus qui Abraham vocat Deus est creator, qui « vocat ea, quae non sunt, quasi sint » (Rom 4,17), ille « elegit nos in ipso ante mundi constitutionem […] qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum » (Eph 1,4-5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:9)
agnosce clara insignia virtutis ac regni tui, puer o, cui trinam Pater praedestinavit indolem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae19)
Haec et de corporis eius incorruptione breuiter attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus notius existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION